monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32 > 4 > 11 > bmv294.7 > 12 > 13 > 24 > DE VERBIS. > TITUS VESPASIANUS VIII. > 129 > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XIV.Eiusdem ad Alexandrum episcopum Constantinopoleos. <<<     >>> XVI.Epistula Eusebii ad Paulinum episcopum Tyri.

Cassiodorus, 1, CAPUT XV.Epistula Arii ad Eusebium.

1 Domino desiderabilissimo, homini Dei, fideli, orthodoxo Eusebio, Arius, qui persecutionem ab Alexandro papa patitur iniuste propter omnia vincentem veritatem, quam tu quoque defendis, in Domino salutem.
2 Patre meo Ammonio veniente Nicomediam, rationabile iudicavi te salutare per eum, sciens dilectionem pariter et affectum quem circa fratres propter Deum habere dignosceris. Vehementer nos vastat atque persequitur, et omnem benignum animum movet adversum nos episcopus Alexander, ita ut etiam de civitate nos expulisset, velut homines sine Deo: quoniam non concordamus ei publice dicenti, Semper Deus, semper Filius; Simul Pater, simul Filius; coexistit ingenito Deo Filius; semper genitus est; ab ingenito genitus est; neque cogitatione, neque atomo quidem praecedit Deus Pater; semper Filius ex ipso Deo est.
3 Et quoniam Eusebius frater tuus Caesariensis, et Theodotus, et Paulinus, et Athanasius, et Gregorius, et Aetius, et omnes per Orientem dicunt, quia praeexistit Deus Filio sine principio, anathema facti sunt, praeter solum Philogonium, et Hellanicum, et Macarium, homines haereticos, ineruditos; quorum alii quidem dicunt Filium eructuationem, alii vero propositionem, alii coingenitum.
4 Quas impietates nec audire possumus, licet innumeras mortes nobis minentur haeretici. Nos autem quoniam dicimus, et sapimus, et docuimus, et docemus, quia Filius non est ingenitus, nec ingeniti pars ullo modo, neque ex aliquo subiecto; sed quoniam voluntate et consilio subsistit ante tempora, et ante saecula plenus Deus, unigenitus, convertibilis; et antequam generaretur, aut crearetur, aut praedestinaretur, aut fundaretur, non erat: ingenitus enim non erat, persecutionem patimur quia diximus: Principium habet Filius, Deus autem sine principio est; et quia diximus, Ex non exstantibus est.
5 Sic autem diximus secundum quod nec pars Dei est, nec ex aliquo subiecto; propterea persecutionem patimur. De caetero tu nosti. Valere te in Domino opto, memorem tribulationum nostrarum, Collucianista vere Eusebie, id est, pie.
6 Eusebius itaque Caesareae erat episcopus, Theodotus Laodiceae, Tyri Paulinus, Athanasius Anazarbi, et Gregorius Beryti, Aetius autem Lyddae. Lydda vero est quae nunc Diospolis appellatur. Hos ergo Arius concordes se habere gloriabatur. Hostes autem vocavit Philogonium praesulem urbis Antiochenae, Hellanicum Tripoleos, et Macarium Hierosolymorum, adversus eos sarciendo calumnias: quoniam aeternum et ante saecula Filium, et cum Patre aequi honoris eiusdemque substantiae praedicabant.
7 Hanc igitur Eusebius dum suscepisset epistulam, et ipse venenum suae impietatis evomuit, scribens hoc modo Paulino episcopo Tyri. [THEODORETUS, lib. I, cap. 5, p. 20.]
Cassiodorus HOME

bav823.54 bav824.43 bnf1603.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik